- ACHELOUS
- I.ACHELOUSAcarnaniae in Epirô fluv. Straboni, ab Acheloô Rege sic dictus. a Pindô oriens, et Aetoliam ab Acarnaniâ dividens in sinum Maliacum defluit. Aspropotamo Sophiano. Catochi, Nigro. Geromlea, Kyriaco Anconitano. Thoas olim incolis a celeritate dictus, teste Strabone. Item Thestius et Azenus, uti auctor est Plut. l. de flum. hodie Pachicolamo. Inde adiectivum Acheloius, pro aqueus. Virg. Georg.l. 1. v. 9.Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.Veteres enim aquam omnem Acheloum nuncupavêre, quod primus hic fluv. post diluvium erupisse e terrâ fertur. Sive quod Achelous in Graeciâ omnium fluviorum celeberrimus fuit. Sive quod Achelous quidam primus vini mixtionem cum aquâ in Graeciâ invenerit, docet hoc Eustath. in 2. Iliad. ait enim, omnem montem editum dici Idam, ωςπερ καὶ πᾶν ὕδωρ Α᾿χελῶος. Ephorus quoque l. 2. Hist. Μάλιςα γὰρ τὸ ὕδωρ Α᾿χελῶον προσαγοοεὐομεν εν τοῖς ὅρκοις, καὶ εν ταῖς εὐχαῖς, καὶ εν ταῖς αυσίαις. Unde Euripid. in Androm. aquam ad verrendam domum Α᾿χελώου δρόςον, h. e. Acheloi rorem vocat. Goropius in Hermath. l. 6. ait Acheloum primâ omnium linguâ dictum Ac-el-hot, quae tres voces signant Aquarum excelsum princitem. Α᾿ργυροδίνη Hesiodo dicitur θεογον. v. 340. h. e. argenteos vortices habens, ac proinde Dionysius v. 497.Δίνῃς ἀργυρέῃς Α᾿χελώιος ἀμφὶς ἑλίςςειNic. Lloydius, vide et hîc infra.II.ACHELOUSfil. Oceani et Terrae, seu Tethyos, ut habet Servius in Virg. Georg. l. 1. v. 9. vel, ut Theodontius, Solis, et Terrae. Hic cum Hercule duellô certavit pro Deianirâ, Oenei Calydoniae regis filiâ. Sed videns Herculem fortiorem, se vertit primo in Serpentem, deinde in Taurum, cui Hercules amputavit cornu, quod Copiae, comiti Fortunae datum est. Sed postea Achelous Amaltheae cornu Herculi dedit, atque ita suum recepit. Tandem ab Hercule victus, se in sui nominis fluvium, geminô cornu insignitum occultavit. Ovid. Met. l. 9.---- Vultus Achelous agrestesEt lacerum cornu mediis caput abdit in undis.Idem Ep. 9.Cornua fiens legit rapidis Achelous in undis,Truncaque limosâ tempora mersit aquâ.Et Ep. 15.Ut Ferus Alcides Acheloia cornua fregit,Dum petit amplexus Deranira tuos.Propert. l. 2. Eleg. 34.Nam rursus licet Aetoli referas Acheloi,Fluxerit ut magno fracius amore liquor.Stat. l. 7. Theb.----- Achelôon utroqueDeformem cornu vagus infamabat Acarnan.Certe Achelous Graeciae fluv. duobus locis per fines Perrhaebiorum, im Maliacum sinum effunditur. Et hoc Poetis sollenne est, ut fluvios Tauris similes effingerent, (Horat. l. 4. Carm. Od. 14. Sic Tauriformis volvitur Aufidus) quoniam cum impetu erumpentes, tauris similem edunt gemitum, vel, ut Hellanicus sensit, quia tetram sulcare tamquam boves videntur, vel, ut aliis placet, quia circa ripas fluminum tauri mugire ob uberiora pascua audiuntur. Factua esse draco fingitur, quia sinuosô cursu deferunter flumina. Cum idem assiduis aliquando imbribus non augeatur, ac placidus sit, humanam formam sumpsisse dictus est. Prro Hercules, ut zir Strabo l. 10. Oeneo affinitate coniunctus, et in omnes mortales beneficus, fluvium Acheloum temere et cum impetu regionem infestantem, aggeribus et aquaeductibus coercuit, et extenuavit: earnque aquam in multos rivulos diductam, quae prius regionem vastabat, utilissimam reddidit. Inde dictus est illi fluvio taurinum cornu defregisse, et pro illo rerum copiam, seu Amaltheae cornu accepisse; fluv. igitur paulatim exsiccatus, eô factô fabulae locum dedit, quae in honorem Herculis ficta est, et prudentiam ad infinitaincommoda et pericula avertenda necessariam et perutilem esse demonstrat. Hinc Acheloides seu Acheloiades Sirenes dictae, a Patre Acheloo. Ovid. Met. l. 14.----- Acheloiaedumque relinquitSirenum scopulos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.